Psalms Chapter 3
Reading tools
Cite this text
āPsalms Chapter 3.ā Internet Sacred Text Archive. Read via Sacred Texts Reader. https://sacred-texts.xyz/browse/bib/vul/psa003.htm
Vulgate (Latin): Psalms Chapter 3
1Ā Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2Ā [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?
Multi insurgunt adversum me;
3 multi dicunt animæ meæ:
Non est salus ipsi in Deo ejus.
4Ā Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.
5Ā Voce mea ad Dominum clamavi;
et exaudivit me de monte sancto suo.
6Ā Ego dormivi, et soporatus sum;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7Ā Non timebo millia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8Ā Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa;
dentes peccatorum contrivisti.
9Ā Domini est salus;
et super populum tuum benedictio tua.]
Ask PRATIBHA about this text
Answers quote this scripture directly and show their sources.
Reflect on this passage
Only you can see these notes. They stay on this device.